Pagina:Historia diplomatica Friderici secundi 1-1.djvu/43

Haec pagina emendata est

districte precipimus quatenus cum negotium dilationem non capiat et tutius et facilius obvietur principiis, quantumcumque pecuniam poteritis tanto negotio necessariam per discretos, fideles et providos nuntios transmittatis in stipendia exercitus et alia que instantis necessitatis articulus postulat convertendam. Si enim solliciti procuratores existitis et cauti custodes, non debetis parcere rebus ubi periculum vertitur personarum nec causas dilationis innectere ubi gladius non cessat hostilis. Nostis enim non solum per auditum, sed etiam per experientiam tyrannidem Marcovaldi. Nostis qualiter eo procurante non solum ejusdem regni principes seculares, verum etiam majores ecclesiarum prelati damnati fuerint exilio et vinculis ferreis alligati. Nostis etiam, et notitie hujus memoria vestris oculis jugiter inculcatur, qualiter nobiles vestri facti sunt membrorum mutilatione deformes. Scitis quod si Marcovaldus priori potentatu usque hodie potiretur, nec semen etiam nobilium in regno reliquisset nec etati nec sexui sicut inceperat pepercisset. Scitis etiam qualiter viros ecclesiasticos et alios quosdam vivos fecerit flamma torreri, quosdam sagimine liquenti peruri, quosdam in maris precipitari profundum, et ex preteritis qualiter futurus sit vobis et regno, si eam quam credimus discretionem habetis, intelligitis manifeste, qui justo Dei judicio in eos amplius et crudelius desevivit qui ei in regni proditione amplius servierunt. Experti estis astutiam ejus et frequentiam pejerandi, et quod fidem non servet fideli testimonio didicistis. Providete igitur regi et regno, immo etiam vobis ipsis, et juxta mandatum imperatricis ejusdem que talia futura quasi prescia mente previdit, tantam pecuniam ministretis quod predictus Marcualdus, hostis Dei, Ecclesie inimicus, persecutor regni, qui cum omnibus familiaribus et participibus suis excommunicationis est vinculo innodatus, non solum prevalere non possit, immo nec fugere valeat, et nunc taliter conteratur quod de cetero regnum ab ejus sit vexatione securum. Oportet enim vos sollicitos et studiosos existere ut exacta diligentia procuretis quod homines regni ad resistendum ei potenter ac viriliter se accingant et sano pariter ac concordi consilio dirigantur, ne si forte vos et ipsi ex illa parte remissi aut otiosi fueritis, studium nostrum ex hac parte quod circa multa versatur minus efficax habeatur; propter quod culpa non levis