Pagina:Historia diplomatica Friderici secundi 1-1.djvu/38

Haec pagina emendata est

bertatem ecclesiasticam non ledamus. Sede vacante capitulum significabit vobis et vestris heredibus obitum decessoris. Deinde convenientes in unum, invocata Spiritus Sancti gratia, secundum Deum eligent canonice personam idoneam cui requisitum a vobis prebere debeatis assensum, et electionem factam non different publicare. Electionem vero factam et publicatam denuntiabunt vobis et vestrum requirent assensum. Sed antequam assensus regius requiratur, non inthronizetur electus nec decantetur laudis solennitas que inthronizationi videtur annexa, nec antequam auctoritate pontificali fuerit confirmatus, administrationi se ullatenus immiscebit. Sic enim honori vestro volumus condescendere ut libertatem canonicam observemus, nullo prorsus obstante rescripto quod a Sede Apostolica fuerit impetratum. Rogamus ergo serenitatem regiam et attentius exhortamur quatenus contra prescriptam electionis formam nec vos veniatis de cetero nec cogatis alios nec patiamini qualibet occasione venire, sed taliter in hoc nobis studeatis et ecclesiastice libertati deferre ut timorem ejus habere pre oculis videamini per quem reges regnant et principes dominantur et sponsam ejus Ecclesiam venerari. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostre dispositionis et constitutionis, etc.

Datum Laterani[1].

Scriptum est de re eadem, scilicet de electionum forma, archiepiscopis, episcopis et aliis ecclesiarum praelatis et universo clero in Sicilia constitutis, nec non archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus et universo clero in Apulia constituto. (Ap. Baluze, ibidem, no 112.)


29 novembris.

4 calendas decembris, vicesimo octavo die mensis decembris

  1. Istud de electionibus Siciliae mandatum seu breve datum die 19 novembris 1198 testatur Chioccarelli (Indice MSS., p. 39). Quod justum arbitramur, dum praecedens in Regesto epistola no 409 data fuerit hoc ipso die, scilicet XIII kal. decembris.