Pagina:Historia diplomatica Friderici secundi 1-1.djvu/37

Haec pagina emendata est

diximus tam nostro quam successorum nostrorum tempore perpetuam optineant firmitatem et nec vestris nec heredum vestrorum temporibus alicujus valeant presumptione turbari, nos ea de communi consilio et voluntate fratrum nostrorum auctoritate apostolica confirmamus et valitura in perpetuum presenti pagina communimus et tam a nobis quam successoribus nostris perpetuis temporibus statuimus observanda. Nulli ergo, etc., usque ad verbum indignationem incurrat reumque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, etc., in modum privilegii. Cunctis autem omnia predicta servantibus, etc.

II.

Innocentius, etc., Constancie imperatrici regine Sicilie ac carissimo filio illustri regi Sicilie, etc. Nec novum nec injustum existit si regno Sicilie gratiam facimus specialem, quod inter universas et singulas regiones in quibus nomen colitur christianum fere semper promptius et devotius in Ecclesie Romane devotione permansit et ab eo specialius meruit honorari. Reges siquidem et principes ejus in Apostolice Sedis fidelitate fortius roborati usque adeo ei fideliter et familiariter adheserunt ut ad ipsius exaltationem potenter intenderint et ab ea nullius divelli potuerint impetu tempestatis, se in ipsa et per ipsam exaltari credentes et in ea post Deum sue spei ponentes et gaudii fundamentum. Specialiter autem inclyte recordationis R. quondam pater, W. frater et W. nepos tui, filia imperatrix, reges Sicilie, familiari eam venerati sunt devotionis obsequio et predecessoribus nostris usque adeo non minus in adversis quam prosperis adheserunt ut cum fratribus nostris vobis ob eorum memoriam et constantiam sinceritatis quam ad nos vos habere cognovimus, per effectum, quantum cum Deo et nostra possumus honestate, deferre velimus et, salva justitia et ecclesiarum canonica libertate, petitionibus vestris assensum facilem exhibere. Ne igitur ulla de cetero inter nos et successores nostros ac vos et heredes vestros super electionibus dissensio suscitetur, modum faciende in posterum electionis presentibus curavimus litteris explicare; in quibus sic in multis regie serenitati deferimus ut li-