nostrorum felicissimorum regum bone memorie nec aliud unquam dominium habeant nisi nostrum et heredum nostrorum, et quod liceat eis sine alicujus contradictione reedificare et construere casalia sua, que occasione guerre post obitum regis Guillelmi fuerunt destructa, et ut homines qui casalia ipsa inhabitant et in futuro inhabitaturi sunt easdem libertates, consuetudines bonosque usus habeant in lignis, pascuis, aquis et cunctis aliis, quos scilicet usus temporibus predecessorum nostrorum felicissimorum regum bone memorie soliti sunt habere; insuper etiam confirmavit eidem monasterio jamdictus imperator omnia privilegia sibi a domino patre nostro illustrissimo rege Rogerio bone memorie, a rege Guillelmo primo et secundo felicis recordationis indulta super universis terris, casalibus, hominibus et cunctis possessionibus quas idem monasterium tenet in Sicilia, Calabria et Apulia: in Sicilia nominatim apud Messanam ecclesiam Sancte Marie de Latina cum omnibus pertinentiis suis; apud Sanctum Philippum casale Corneti[1], Scarpelli et Castellucis; apud Ragusiam casale Sancte Crucis de Rasacambra; apud Siclim ecclesiam Sancti Laurentii; apud Capicium ecclesiam Sancti Philippi, casale Sancti Petri de Vaccaria, ecclesiam Sancte Marie de Politio, ecclesiam Sancti Nicolai de Sacca, ecclesiam Sancti Petri de Tocci[2], cum omnibus tenimentis, molendinis et justis possessionibus et pertinentiis earum. In Calabria ecclesiam Sancti Petri de Cachena, ecclesiam Sancti Nicolai de Lampada[3] et ecclesiam Sancti Elie, cum omnibus earum obedientiis et justis pertinentis. In Apulia ecclesiam Sancti Laurentii et casale Vernule cum omnibus justis pertinentiis suis. Nos autem in his et similibus pia progenitorum nostrorum vestigia imitantes, omnia privilegia ipsi monasterio Sancte Marie a prenominatis felicissimis regibus predecessoribus nostris bone memorie et a jamdicto domino imperatore charissimo viro nostro bone memorie indulta et omnes obedientias, homines, casalia, molendina, cum omnibus possessionibus et tenimentis que prenominatum monasterium
Pagina:Historia diplomatica Friderici secundi 1-1.djvu/31
Haec pagina emendata est