Pagina:Historia diplomatica Friderici secundi 1-1.djvu/26

Haec pagina emendata est

Panormi, 30 aprilis. Constantia, Romanorum imperatrix et Siciliae regina, Berardo archiepiscopo Messanensi mandat ut coronationi Friderici Romanorum et Siciliae regis filii sui alias necessarius non intersit; ita tamen quod dignitati ecclesiae ejus propter hoc nullum praejudicium fiat.

(Edider. R. Pirrus, Sicil. sacr., t. I, p. 400, ex tabul. Messan. – Inveges, Annali di Palermo, t. III, p. 506.)

Constantia Dei gratia imperatrix, semper augusta et regina Sicilie, Berardo venerabili Messanensi archiepiscopo fideli suo gratiam suam et bonam voluntatem. Honestatis tue litteras quas nostre celsitudini destinasti recepimus et earum bene novimus intellectum, quod per eas attentius supplicasti quatenus interesse coronationi carissimi filii nostri Friderici illustris Romanorum et Sicilie regis…… Noveris quod, licet ex dignitate ecclesie tue ipsi coronationi interesse tenearis, tamen ut prejudicium dignitatis ecclesie tue non fiat, quia presentia tua in partibus ipsis pro nostris servitiis multum est necessaria, volumus et mandamus ut remaneas omine fortunato, quia hanc absentiam quasi presentiam reputamus.

Datum Panormi, ultimo mensis aprilis, indictione prima.

[Sequuntur in eumdem modum cum notis chronologicis eisdem litterae Constantiae clero, straticoto, judicibus et universo populo Messanae directae, de eadem licentia Berardo archiepiscopo concessa.]

    illos caecos et viros nobiles et personatos fecit demonstrari, multis in curia Romana existentibus,…… et ego Romae vidi eosdem.» Conrad. abb. Ursp. chronic., p. 306.