Pagina:Historia diplomatica Friderici secundi 1-1.djvu/25

Haec pagina emendata est

regno, effeminati otio et pace nimia dissoluti, de suis divitiis gloriantes sese in voluptatibus corporis lascivius exercerent, ascendit in altum fetor eorum et traditi sunt ob multitudinem peccatorum suorum in manibus persequentium. Usque adeo autem in eos, quod dolentes dicimus, furor exarsit hostilis ut quidam eorum turpi morte damnati in tribulatione cordis et corporis animas exhalarent, quidam membrorum mutilatione deformes fierent abjectio plebis et ludibrium populorum; majores vero ipsorum compedibus et nobiles manicis ferreis alligati captivi et exules in Teutonia macerentur, reliquis hereditates suas in extraneis transferri videntibus et domos suas subjici alienis. Verum ne compassionis nostre solatium, qui patientibus ex suscepte administrationis debito compati volumus et tenemur, penitus subtrahatur, quibus ipse Dominus jam videtur ex parte placatus, venerabilibus fratribus nostris universis archiepiscopis et dilectis filiis nobilibus viris marchionibus, ducibus, baronibus et aliis Alemannie principibus dedimus in mandatis ut dilectam in Christo filiam nostram nobilem mulierem Sibiliam, filium ac filias ejus et ceteros de regno Sicilie qui in Teutonia detinentur, a detentionis sue vinculis absolutos, ad nos liberos, excusatione et dilatione cessante, remittant. Inde est quod discretioni vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatenus si mandatum nostrum forte non fuerit adimpletum, vos in detentores eorum excommunicationis sententiam proferatis et terras eorum, immo totam diocesim in qua nobiles ipsi tenentur vel ad quam fuerint forte translati interdicto subdatis; neutram relaxaturi sententiam, donec ipsi libertati fuerint pristine restituti. Dilectis etiam filiis capitulo Maguntino per apostolica scripta precipiendo mandamus ut sententiam quam vos propter hoc contigerit promulgare, ratam habeant et faciant inviolabiliter observari[1].

  1. Jam pro liberatione archiepiscopi Salernitani et fratrum ejus apud Philippum Henrici sexti fratrem sategerat pontifex. Quibus liberatis, adhuc tamen exulibus, a Constantia pro eis restitutionis gratiam impetravit. Sibilia autem relicta regis Tancredi cum filiabus suis ergastulum captivitatis evasit, et in regnum Francorum confugiens primogenitam suam Gualtero Brenensi comiti tradidit in uxorem. Vid. Gest. Innoc. III, cap. XXII. – «Philippus vades praefatos domino papae remisit. Quocirca papa ut odiosum plus redderet Philippum, comites