Haec pagina emendata est
[Anno 1197 exeunte.]
Imperatrix Panormi remanens[1] in veste lugubri de nece imperatoris viri sui, regnique paci consulens et quieti, Marcualdum imperii senescalcum cum theutonicis omnibus de regno exclusit… Filium suum in Marchia apud Hesim civitatem relictum[2] sub ducatu Petri Celani comitis et Derardi Laureti comitis ad se duci jubet in regnum et de Apulia in Siciliam transmeare. Ricc. de S. Germ., Chronic. ad ann. 1197. – Reversa Panormum misit ad ducissam Spoleti quae filium suum in Marchia nutriebat, et perductum ad se coronari fecit in regem coepitque cum illo regnare. Gest. Innoc. III, cap. XXI.
- ↑ Constantiam tamen non ante mensem aprilem sequentis anni Panormum rediisse credimus, dum eam per totum hoc tempus apud Messanam commorantem ex serie privilegiorum ejus inveniamus: scilicet pro Angelo Tarentino archiepiscopo, «datum in civitate nostra Messane, anno Dom. incarn. 1198 (recte 1197), mense decembri, I indict., regnante domina Constantia una cum Federico illustrissimo ejus filio et Sicilie rege, anno IV. »(Ap. Ughelli, Ital. sacr., t. IX, p. 135); pro Joachimo abbate Florensi, dat. in civitate Messane, ann. Dom. incarn. 1198, mense januarii, I indict. (Ibid., t. IX, p. 196); pro Paschali archiepiscopo Rossanensi, dat. Messane, ann. Dom. incarn. 1198, mense februarii, I indict. (Ibid., t. IX, p. 295); pro Raynaldo Asculano episcopo, dat. Messane, VI die mensis martii, I indict., ann. Christi 1198 (Ibidem, t. I, p. 464); pro Berardo archiepiscopo Messanensi, dat. Messane, ann. Dom. incarn. 1198, mense aprilis, indictione I (ap. R. Pirrum, Sicil. sacra, I, 400). Corpus Henrici imperatoris usque nunc apud Messanam depositum secum deferri Panormum Constantia jussit, ubi mense maio exsequias celebrari et filium suum insimul coronari fecit. Cf. Amato, De princ. templo Panorm., p. 303, et Pirri, Sicil. sacra, t. I, p. 400.
- ↑ Regium vero infantem apud Fulgineum potius quam apud Hesim nutritum fuisse comperimus ex epistola ipsius Friderici Fulginatibus directa: «Inducimur nihilominus ex illa causa potissime quod in Fulgineo fulgere pueritia nostra cepit, et sic dum civitatem vestram locum nutriture nostre recolimus, dum vobiscum quasi civiliter convixisse pensamus, erga vos quodammodo dominantis modum excedimus et naturali quadam humilitate seducti ad vestrum salubre regimen familiariter obligamur.» Petr. de Vin. epist. lib. II, c. 24.