Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/394

Haec pagina nondum emendata est

144 GEORGI MARCGRAVI APPENDIX.

nostris ovibus quantum distet, tu ipse judicare poteris. Hactenus Mathiolus. Ab his autem plurimum differunt oves illæ Chilenses, quarum hanc iconem nostri attulerunt ad vivum expressam.

In qua observandum omnia satis quadrare, quo ad corporis compositionem; præterquam quod postici pedes ungulas bisulcas habeant, priores autem in quatuor divisos ungues & quod prolixis admodum villis lana vestiatur, quam imprimis commendant. Cæterum natura bene convenit cum præcedentibus, ita ut haud dubium sit unius generis animal esse, tantum ratione cæli sub quo degit variare: nisi forte inter utrumque sit distinctio illa, quam observavimus in descriptione Ind. Occidentalis; ut omnino existimo. Sputum ejaculatur in vexantes; & scribit P. Alonso d'Ovagli[c] in Historica Relatione Regni Chile, vulgo credi in parte corporis humani quam sputum illud contigerit [scabiem] generari: quæ reliqua sunt de hoc animali dicenda, pete ex Historia nostra novi Orbis.GEOR-