Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/249

Haec pagina nondum emendata est

HISTOR. PLANTARVM LIB. III. 99

[l]is viridibus constantes, stellulæ figura: foliola autem illa viridia in ambitu alba lineola sunt circumdata, & in medio floris sunt aliquot staminula flavescantia. Post florem sequitur fructus, magnitudine & figura olivæ, coloris mali granati, habens intus pulpam odoriferam, ut est lachryma arboris. Cortex quippe vulneratus una nocte fundit resinam odoratissimam, odoris instar Anethi recentis contusi, quæ postridie colligi potest, Lusitani vocant Almecegam, id est, Mastichen. Corticem exteriorem non incisum si manu mulceas paululum, mox insignem spargit odorem. Resina consistentiam habet mannæ, coloris ex viridi pallide flavescentis, ac commode tractari manibus potest: insignis est ad vulnera capitis & ad omnia quæ gummi Elemi usurpatur.

ANNOTATIO. Eadem arbor aut valde similis describitur à Fr. Ximene. [Huitzilxochit], inquit, quam alii vocant [Awell-inan], est arbor mediocris, similis illi quæ fert Liquidambar, truncum habet lævem & rectum, exteriore parte obscure virentem, interiori candidum; frondes ferratas & acutas, similes basilico: flosculos pallidos ad oram flavescentes; sapore juxta & odore similes Anetho & iisdem viribus pollentes: efficaciæ quoque majoris & nonnihil adstringentes. Nascitur locis calidioribus Cuernavacæ, è ramusculis terræ inditis, facili propagine. Calida est & sicca quasi in tertio gradu: folia illius confricata & emplastri modo applicata pellunt rigores & frigora febrium. Corticum decoctum provocat urinam & sudorem: aperit oppilationes: sanat quartanam: movet menses: corroborat cor: dissolvit tumores & apostemata, tollit cruditates, juvat ventriculum: & vapor decocti curat morsus scorpionum. Ex hac arbore ex[ ]sudat resina quædam (sive gummi) odorifera, diversa tamen ab illa quæ emanat ex arbore in Florida nascente, quæ fœniculum redolet atque ab Hispanis usurpatur sub nomine Sassafras. H[a]c ille.

A[ff]ertur hæc resina ex Nova Hispania magna copia, atque etiam ad eundem modum colligitur in Brasilia, jucundi odoris.

IBIRA Brasiliensibus; Arbor Betulæ figura crescens, cortice fusco & punctulis albis notato: ligno lento, & cortice tenuissimo. In ramis ramulos alternatim positos habet, & novem folia it[i]dem opposita, tres circiter digitos longa, angusta, acuminata, figura foliorum Salicis, superne saturate viridia, glabra, splendentia, inferne cinerea & mollibus pilis cinereis quasi lanugine tecta: quæ stantia in arbore deorsum se inclinant. Flores fert albos, sex oblongis foliis constantes, odoratos, ad singula paria foliorum binos. Fructus est ovalis, & magnitudine avellanæ: saporis aromatici ac acris qui loco piperis in cibis usurpatur siccatus & in pulverem redactus. Habet enim insignem vim aromaticam, nec ita acris est ut Pimenta.

Cortex arboris detractus loco funium usurpatur, est enim lentissimus. Ex eodem etiam fiunt funiculi sulfurarii ad selopera explodenda necessarii. Quando detrahitur albus est, separato exteriori fusco, & statim fit rufescens quadrante horæ.

Floret mense Februario.

ANNOTATIO. Hæc arbor videtur esse eadem cum illa Nova Hispaniæ, quam Fr. Ximenes ita describit: [Yt]zle huayo patli est arbor frondibus Limonis, inferiori parte candidis & villosis, superiori inclinantibus ad nigrum. Fert flores candidos & minutos: fructumque exiguum, rotundum, odoratum & acris saporis, quique cundem saporem obtinet cum caryophillis, ita[ N 2 ut il.]