Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/207

Haec pagina nondum emendata est

5[7] GEORGI MARCGRAVI HISTORIAE PLANTARVM LIBER SECVNDVS. Qui agit de Plantis Frutescentibus & Fruticibus. CAPVT PRIMVM. De Plantis ex quibus fit Anil.

HERVA D'ANIR Lusitanis (utrum peculiare nomen habeat apud Brasilienses ab Auctore non proditur, videntur usum illius penitus ignorasse:) ex radice gracili, longa, in multos ramos distributa, lignosa ac lenta, plures assurgunt caules, duos, tres & quandoque plures pedes longi, teretes, humi serpentes, & hinc inde filamentis in terram dimissis radicantes, versus extremitatem autem se furigentes: ex hisce maximam partem jacentibus caulibus, alii plures in altitudinem adsurgunt, ex quolibet octo, novem sæpius & decem, itidem teretes, lignosi, uno latere paulum rufescentes. Caules omnes ornantur ramulis unum digitum longis, alternata serie dispositis; & quilibet habet septem cinerescentia foliola, bina sibi opposita & extremum folum: foliola habent in medio secundum longitudine nervulum, non ferrata, similia foliis Trifolii corniculari Dodonei lib. XIX, cap. 17. juxta ramulos enascuntur breves pediculi & in iis flosculi quatuor, quinque, sex aut plures, plane parvuli, purpurei cum albo diluti, figura cassidis apertæ, ut in Hedera terrestri vel Vrtica mortua, odoris jucundi.

Nascitur passim in Brasilia.

Ex hac planta potest color Anil præparari.

ANNOTATIO. [Iof]. Scaliger. Nil vel potius Nir Arabibus est color cæruleus; qui vulgo Hispanis tam Anir quam Anil dicitur. Arabes quoque [Isatidem] Herbam vocant Nil.

Garfias ab Horto lib. II. cap. XXVI. Anil Arabibus, Turcis, omnibusque iis nationibus dictum, vocatur in Guzarate, ubi fit, Gali, nunc vero plerisque Nil. Herba est quæ [s]eritur sin[gulis H]