tes ac consulentes atque dicentes : « Estote omnimodo unanimes in fide Christi et sancte Crucis victoria[1], quia hodie omnes divites, si Deo placet, effecti eritis. »
Continuo fuerunt ordinate nostrorum acies. In sinistra parte fuit vir sapiens Boamundus et Rotbertus Nortmannus[2] et prudens Tancredus ac[3] Rotbertus de Ansa et[4] Richardus de Principatu ; episcopus vero Podiensis venit per alteram montanam, undique circumcingens incredulos Turcos ; in sinistra quoque parte equitavit fortissimus miles Raimundus, comes de Sancto Egidio. In dextera vero parte fuit dux[5] Godefridus et acerrimus miles Flandrensis comes et Hugo Magnus et alii plures quorum nomina ignoro.
Statim autem venientibus militibus nostris, Turci et Arabes et Sarraceni et Angulani[6] et omnes[7] barbare[8] nationes dederunt velociter fugam per compendia montium et per plana loca. Erat autem numerus Turcorum, Persarum, Publicanorum, Sarracenorum, Angulanorum aliorumque paganorum ccclx milia, extra Arabes, quorum numerum nemo scit nisi solus Deus. Fugerunt vero nimis velociter ad sua tentoria, ibique eos diu morari non licuit. Iterum vero arripuerunt fugam nosque illos persecuti sumus occidendo[9] tota una die