Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/84

Haec pagina emendata est

rat[1] numerare tantam Christi miliciam ? Nullus, ut puto, tot prudentissimos milites nec antea vidit nec ultra videre poterit.

Erat autem ex una parte urbis immensus lacus, in quo Turci suas mittebant naves et exibant et intrabant et afferebant herbam, ligna et alia plura. Tunc nostri majores, consiliati in unum, miserunt nuntios Constantinopolim, dicturos[2] imperatori ut faceret naves conduci ad Civitot, ubi portus est, atque juberet congregari boves qui eas traherent per montanas et silvas usque approximent lacui ; quod continuo factum est suosque Turcopolos mandavit cum eis. Die vero quo naves fuerunt conducte, noluerunt eas statim mittere in lacum ; sed nocte superveniente, miserunt eas in ipsum lacum plenas Turcopolis bene ornatis armis[3]. Summo autem diluculo stabant naves optime ordinate per lacum properantes contra urbem. Videntes eas[4] Turci mirabantur, ignorantes an esset eorum gens, an imperatoris ; postquam autem cognoverunt esse gentem imperatoris[5], timuerunt usque ad mortem, plorantes et lamentantes ; Francique[6] gaudebant et dabant gloriam Deo.

Videntes autem Turci, quod nullatenus ex suis exercitibus adjutorium habere possent, legationem mandaverunt imperatori quia civitatem sponte redderent, si eos omnimodo abire permitteret cum mulieribus et filiis et omnibus substantiis suis. Tunc imperator, ple

  1. posset C.
  2. qui dicerent C.
  3. bene armatis B, armis omis dans A³.
  4. autem .
  5. postquam autem… imperatoris omis dans A² et A³.
  6. Franci vero C.