Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/74

Haec pagina emendata est

revelante, neque locus neque nocendi spacium ab eo vel a suis inventa sunt. Novissime vero congregati omnes majores natu[1] qui Constantinopoli erant, timentes ne sua privarentur patria, repererunt in suis consiliis atque ingeniosis schematibus quod nostrorum duces, comites seu omnes majores imperatori sacramentum fideliter[2] facere deberent. Quod[3] omnino prohibuerunt dixeruntque : « Certe indigni sumus atque justum[4] nobis videtur nullatenus[5] ei sacramentum jurare. »

Forsitan adhuc a nostris majoribus sepe delusi erimus ; ad ultimum quid facturi erunt ? Dicent quoniam, necessitate compulsi, volentes nolentesque[6] humiliaverunt se ad nequissimi imperatoris voluntatem !

Fortissimo autem viro Boamundo, quem valde timebat, quia eum sepe[7] cum suo exercitu ejecerat de campo, dixit quoniam, si libenter ei juraret, xv dies eundi terre in extensione ab Antiochia retro daret et viii in latitudine ; eique tali modo juravit ut, si ille fideliter teneret illud sacramentum, iste suum nunquam preteriret. — Tam fortes et tam duri milites, cur hoc fecerunt ? Propterea igitur quia multa[8] coacti erant necessitate.

Imperator quoque omnibus nostris fidem et securita-

  1. natu omis dans C.
  2. fidelitatis C², C³.
  3. qui A¹, B.
  4. injustum B.
  5. ullatenus B, C¹.
  6. nolentes volentesque A¹, B.
  7. saepe B, C ; saepe omis dans A² et A³.
  8. multi .