Christianorum erat et nemo acciperet, nisi quod ei sufficeret ad edendum.
Tunc exeuntes, inde venerunt per nimiam plenitudinem de villa in villam, de civitate in civitatem, de castello in castellum, quousque pervenimus Castoriam ibique Nativitatem Domini sollemniter[1] celebravimus fuimusque ibi per plures dies et quesivimus mercatum ; sed ipsi noluerunt nobis assentire, eo quod valde timebant nos, non putantes nos esse peregrinos, sed velle populari terram et occidere illos. Quapropter apprehendebamus boves, equos et asinos et omnia quæ inveniebamus. Egressi de Castoria, intravimus Palagoniam, in qua erat quoddam hereticorum castrum, quod undique aggressi sumus, moxque nostro succubuit imperio ; accenso itaque igne, combussimus castrum cum habitatoribus suis[2].
Postea pervenimus ad flumen Bardarum. Denique perrexit dominus Boamundus ultra cum sua gente, sed non tota. Remansit enim comes de Russignolo cum fratribus suis. Venit exercitus imperatoris et invasit comitem cum fratribus suis et omnes, qui erant cum eis.