derunt multos ex eis ; alios invenerum dormientes[1], alios nudos, quos omnes necaverunt, cum quibus quemdam sacerdotem missam celebrantem, quem statim super altare martirizaverunt. Illi vero qui evadere potuerunt Cyvito fugerunt ; alii precipitabant se in mare ; alii latebant in silvis et montanis. Turci vero, persequentes illos in castrum, adunaverunt ligna ut eos comburerent cum castro.
Christiani igitur, qui in castro erant, miserunt ignem in ligna congregata et versus ignis in Turcos, quosdam eorum concremavit, sed ab illo incendio Deus nostros tunc liberavit. Tandem Turci apprehenderunt illos vivos diviseruntque illos, sicuti prius fecerant alios, et disperseront illos per universas regiones has, alios in Corosanum, alios in Persidem. Hoc totum factum est in mense octobri[2].
Audiens imperator quod Turci sic dissipassent nostros, gavisus est valde et mandavit[3] fecitque eos Brachium transmeare. Postquam ultra fuerunt, comparavit omnia arma eorum.
[3.] Seconda vero pars intravit in Sclavinie[4] partes, scilicet comes de Sancto Egidio Raimundus et Podiensis episcopus.
Tercia[5] autem pars per antiquam Rome viam[6] venit. In hac parte fuerunt Boamundus et Richardus[7] de