Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/50

Haec pagina emendata est

Petrus vero supradictus primus venit Constantinopolim iii kalendas augusti[1] et cum eo maxima gens Alamannorum. Illic invenit Longobardos[2] et alios plures congregatos quibus imperator jusserat dari mercatum sicuti erat in civitate dixitque illis : « Nolite transmeare Brachium donec veniat maxima christianorum virtus, quoniam vos tanti non estis, ut cum Turcis preliari[3] valeatis », ipsique Christiani nequiter deducebant se, quia palatia urbis sternebant et ardebant, et auferebant plumbum quo ecclesie erant cooperte et vendebant Grecis. Unde[4] imperator iratus[5] jussit[6] eos transmeare Brachium.

Postquam autem[7] transfretaverunt, non cessabant agere omnia mala, comburentes et devastantes domos et ecclesias. Tandem pervenerunt Nicomediam[8], ubi divisi sunt Longobardi[9] et Alamanni a Francis, quia Franci tumebant superbia. Elegerunt[10] Longobardi[11] seniorem super se, cui nomen Rainaldus[12] ; Alamanni

  1. in k[a]l[endis] augusti  ; kalendis augusti B.
  2. Lombardos et Langobardos A¹, A³, B, C.
  3. praeliare B, C².
  4. Inde .
  5. iratus est jussitque eos B, C².
  6. moxque jussit .
  7. autem omis dans A¹, A³, B, C.
  8. Nichomediam .
  9. Lombardi et Langobardi A¹, A³, B, C.
  10. elegerunt autem .
  11. Lombardi et Langobardi A¹, A³, B, C.
  12. Reinaldus A³, B ; Rainoldus C², C³.