Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/48

Haec pagina emendata est

ut, si quis animam suam salvam facere vellet, non dubitaret humiliter viam incipere Domini ac, si denariorum ei deesset copia, divina ei satis daret misericordia. Ait namque dominus apostolicus : « Fratres, vos[1] oportet multa pati pro nomine Christi, videlicet miserias, paupertates, nuditates, persecutiones, egestates, infirmitates, fames, sites et alia hujusmodi, sicuti Dominus ait suis discipulis : Oportet vos pati multa pro nomine meo et : Nolite erubescere loqui ante facies hominum ; ego vero dabo vobis os et eloquium ac deinceps : Persequetur vos larga retributio. »

Cumque jam[2] hic sermo paulatim per universas regiones ac Galliarum patrias cepisset crebrescere, Franci audientes talia, protinus in dextra suere scapula cruces inceperunt[3], dicentes sese Christi unanimiter sequi vestigia, quibus de manu erant redempti tartarea.

[2.] Jamjamque Gallie suis remote sunt domibus[4] feceruntque denique tres partes Galli[5]. Una pars Francorum in Hungarie intravit regionem, scilicet Petrus Heremita[6] et dux Godefridus et Balduinus[7] fraier ejus et Balduinus cornes de Monte. Isti potentissimi milites et alii plures quos ignoro venerunt per viam quam jamdudum Karolus Magnus, mirificus rex Francie, aptari fecit usque Constantinopolim.

  1. nos B. Dans A², on a essayé postérieurement de corriger vos en nos.
  2. jam omis dans A¹.
  3. in dextra fecere cruces suere scapula B ; crucem C ; cruces inceperunt omis dans A².
  4. Galli e suis remoti B ; suis remotae sunt sedibus C.
  5. Galli tres partes A¹, B, C.
  6. eremita A³, C¹, C³.
  7. Baldoinus  ; Baldewynus .