Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/238

Haec pagina emendata est

[37.] Nos autem, letantes et exultantes, usque ad civitatem Hierusalem[1] pervenimus feria tercia, viiio idus junii eamque mirabiliter obsedimus. Rotbertus namque Nortmannus[2] eam obsedit a septentrione juxta sancti Stephani protomartiris[3] ecclesiam ubi[4] lapidatus est pro Christi nomine ; juxta eum Rotbertus Flandrensis comes. Ab occidente vero obsedit eam dux Godefridus et Tancredus. A meridie obsedit eam comes Sancti Egidii, scilicet in monte Sion, circa ecclesiam Sancte Marie, matris Domini, ubi Dominus cum suis cenavit discipulis.

Tercia vero die ex nostris, scilicet[5] Raimundus Piletus et Raimundus de Taurina et alii plures causa preliandi[6] sequestraverunt se ab exercitu inveneruntque[7] bis centum Arabes et preliati sunt Christi milites contra illos incredulos et Deo adjuvante fortiter illos superaverunt et occiderunt multos ex eis et apprehenderunt xxx equos.

Secunda vero veniente feria aggredimur fortissime civitatem tam mirabiliter ut, si scale fuissent parate, in nostra fuisset civitas manu. Tamen minorem stravimus

  1. Ierusalem .
  2. piissimus electusque miles (miles omis dans A³) Robertus, vir nobilissimus, Normannie (Normannorum A², A³) comes, cum suo preclaro exercitu A², A³, C. (Le changement d’orthographe, Robertus Normannus, apparaît à cet endroit dans tous les manuscrits ; nous avons cependant conservé l’orthographe que nous regardons comme celle de l’archétype.)
  3. prothomartiris .
  4. ubi gaudenter B.
  5. ex nostris scilicet omis dans C.
  6. praedandi Tudebode, p. 103.
  7. causa preliandi invenerunt A¹, A³, B.