Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/236

Haec pagina emendata est

mare, in qua passi sumus nimiam sitim, et sic defessi pervenimus ad flumen cui nomen Braym ; deinde transivimus nocte ac die Ascensionis Domini per montem in quo est via nimis angusta et illic putavimus inimicos nobis[1] insidiantes invenire, sed Deo annuente nullus eorum audebat properare ante nos ; nostri denique milites, precedentes nos, liberaverunt ante nos viam illam et applicuimus ad civitatem juxta mare, que dicitur Baruth et inde venimus ad aliam urbem que vocatur Sagitta, dehinc ad aliam que dicitur Sur et de Sur ad Acram civitatem ; de Acra vero venimus ad castrum cui nomen Cayphas ac deinceps hospitati sumus juxta Cesaream ibique celebravimus Pentecosten iiia die exeunte maio.

Deinde venimus ad urbem Ramola, quam Saraceni dimiserant vacuam propter metum Francorum, juxta quam erat honorabilis ecclesia in qua requievit preciosissimum[2] sancti Georgii corpus, quia illic a perfidis paganis pro Christi nomine feliciter martirium suscepit, ibique consiliati sunt nostri majores ut eligerent episcopum qui hanc custodiret et regeret[3] ecclesiam, cui suas dederunt decimas et auro argentoque ditaverunt et equis ac animalibus aliis, quo devote et honeste viveret cum illis qui cum eo essent ; remansit ipse illic cum gaudio.

  1. nobis omis dans A³, B, C², C³.
  2. pretiosissimum A², A³, B, C¹, C³.
  3. erigeret A¹, B.