Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/232

Haec pagina emendata est

inveneruntque extra civitatem Turcos, Arabes et Saracenos, quos invaserunt[1] nostri et miserunt eos in fugam et occiderunt maximam partem nobilium urbis. Tanta fuit paganorum occisio et sanguinis effusio, ut eciam aqua, que in civitate fluebat, videretur rubere et fluere in cisternas eorum[2] ; unde valde fuerunt tristes[3] dolentesque, jam vero[4] tanto timore perterriti ut nullus eorum auderet exire extra civitatis portam.

Alia vero die equitaverunt nostri ultra de Sem et invenerunt boves et oves et asinos multaque animalia ; camelos quoque depredati sunt fere iii milia. Obsedimus vero castrum supradictum per iii menses minus una die ibique Pascha Domini celebravimus ivo idus aprilis. Naves quippe nostre venerunt prope nos in quendam portum quamdiu fuimus in illa obsidione, deferentes maximum mercatum, scilicet frumentum, vinum et carnem et caseum et hordeum et oleum, unde maxima ubertas fuit in tota expedicione. In illa denique obsidione feliciter acceperunt martirium plures ex nostris, videlicet Anselmus de Ribomont[5], Willelmus Picardus et alii plures, quos ignoro.

Rex quoque Tripolis sepe nuntios mittebat senioribus ut dimitterent castrum et cum eo concordarentur. Audientes itaque nostri hoc, scilicet[6] et dux Godefridus et Raimundus comes S[ancti] Egidii[7] ac Rotbertus Nortmannus[8] Flandrensisque comes, videntesque no-

  1. invadentes C ; terruerunt .
  2. civium C.
  3. tristes alii A¹, B, C.
  4. jam vero erant A¹, B, C.
  5. Ansellus de Ribodimonte A², C¹, C³.
  6. porro rex Tripolis sepe mittebat legatos ad seniores, rogans ut castrum dimitterent et cum eo concordiam facerent. Quod audientes nostri, scilicet dux C.
  7. Sancti Egidii omis dans A².
  8. inclytusque comes (miles C) Rotbertus Normannie A², A³, C.