Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/228

Haec pagina emendata est

Rex autem Tripolis mandavit comiti quoniam cum eo fideliter pactum iniret et amiciciam haberet, si ei placeret, misitque illi equos x et iv mulas et aurum ; sed comes ait nullo modo cum eo pacem se recipere[1], nisi ille christianus efficeretur.

Exeuntes autem de optima valle, pervenimus ad quoddam castrum, quod dicitur Arche, in die lune, scilicet iia feria mediante februario ; circa quod tentoria tetendimus, quod[2] plenum erat innumerabili gente paganorum[3] ; et[4] mirabiliter munierunt castrum illud et defendebant se fortiter. Tunc exeuntes xiv ex nostris militibus, ierunt contra Tripolim urbem, que erat secus nos. Isti xiv invenerunt circa lx Turcos et alios quosdam qui habebant ante se collectos homines et animalia plus quam md. Qui, signo crucis muniti, invaserunt eos[5] et occiderunt vi ex illis apprehenderuntque vi equos[6].

De exercitu vero Raimundi comitis exierunt Raimundus Piletus et Raimundus vicecomes de Tentoria[7] veneruntque ante Tortosam civitatem ; et fortiter aggrediuntur[8] illam, que nimis erat munita multitudine paganorum. Sero autem jam facto secesserunt in quemdam angulum ibique hospitati sunt feceruntque innumerabiles ignes, quasi[9] tota hostis esset ibi. Pagani vero, timore perterriti, nocte latenter fugerunt et dimiserunt civitatem plenam omnibus bonis, que etiam valde opti-

  1. cum eo nullo modo pacem se recipere  ; nullatenus se pacem cum illo facere C.
  2. quod castrum A¹, B, C.
  3. paganorum, videlicet Turcorum, Saracenorum, Arabum, Publicanorum A¹, A³, B, C.
  4. qui A¹, B, C.
  5. eos et Deo juvante mirabiliter superaverunt illos A¹, B, C¹, C³.
  6. superaverunt et apprehenderunt vi ex illis et occiderunt vi equos quos ceperunt .
  7. Tentoriis A², A³, C¹, C².
  8. aggressi sunt C.
  9. ita ut .