Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/220

Haec pagina emendata est

murum et ascenderunt per eam multi milites et pedites statimque ascenderunt super murum. Saraceni igitur tam robuste invaserunt illos et[1] per murum et per terram, sagittando et spiculando comminus[2] cum suis lanceis, ut multi ex nostris, timore perterriti, demitterent se per murum.

Tamdiu vero illi prudentissimi viri qui remanserant in muro sufferebant illorum persecutionem quamdiu[3] alii, qui subter castrum erant, foderunt murum urbis. Videntes vero Saraceni quod nostri fodissent murum, statim timore perterriti inierunt fugam in civitatem. Hoc totum factum est in die sabbati, ad horam vesperi, occidente sole, xia die intrante decembri. Boamundus igitur fecit per interpretem loqui Saracenis majoribus ut ipsi cum suis mulieribus et infantibus aliisque substantiis mitterent se in unum palacium quod est supra portam ipseque defenderet eos de mortali sentencia.

Intraverunt vero omnes nostri in civitatem et quicquid boni invenerunt in domibus et in foveis, hoc unusquisque ad suum continebat proprium[4]. Facto autem die, ubicunque reperiebant quemquam illorum, sive masculum sive feminam, occidebant. Nullus angulus civitatis deerat vacuus Saracenorum cadaveribus vixque poterat aliquis per vias ire civitatis nisi calcando super Saracenorum[5] cadavera. Boamundus denique illos quos jusserat in palacium intrare apprehendit illisque abstulit omnia que habebant, videlicet aurum, argentum aliaque ornamenta ; alios vero fecit occidi, alios autem jussit conduci ad vendendum Antiochie[6].

Mora autem Francorum fuit in illa urbe per unum

  1. et omis dans A¹, B, C.
  2. cominus A¹, A³, B, C.
  3. quousque C.
  4. retinebat ad suum opus C.
  5. mortuorum C.
  6. in Antiochiam A, C¹.