dens gens pagana, statim fecerunt instrumentum quo jactabant maximos lapides super castrum, ita ut pene nostros milites occiderent. Jaciebant quoque grecos ignes super castrum, putantes illud ardere et devastare ; sed Deus omnipotens noluit ut castrum arderet hac vice[1] ; supereminebat enim omnes muros[2] civitatis.
Milites igitur nostri, qui erant in superiori solario, videlicet Willelmus de Monte Pislerio et alii multi, jactabant immensos lapides super illos qui stabant in muro urbis et ita percutiebant eos super clipeos, ut clipeus[3] et inimicus caderent deorsum in civitatem in mortem. Ita faciebant isti ; alii vero tenebant in hastis honorabilia signa et cum lanceis et hamis ferreis putabant eos trahere ad se ; et sic preliati sunt usque ad vesperam.
Retro castrum stabant presbiteri, clerici sacris vestibus induti, orantes et obsecrantes Deum ut suum defenderet populum et christianitatem exaltaret ac paganismum deponeret. In alia vero parte certabant nostri milites cotidie cum illis, erigentes scalas ad murum urbis, sed virtus paganorum erat tanta ut nihil proficere nostri possent. Tamen Gulferus de Daturre primus ascendit per scalam in murum ; sed statim[4] fuit fracta scala pro multitudine aliorum ; tamen ascendit ipse cum aliquantis[5] supra murum. Alii quoque invenerunt aliam scalam erexeruntque eam festinanter ad