Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/208

Haec pagina emendata est

igitur omnes illius loci colonos[1] et qui christianitatem recipere noluerunt, occiderunt, qui vero Christum recognoscere maluerunt, vivos conservarunt[2].

Reversi sunt itaque hoc peracto[3] nostri Franci cum magno gaudio ad prius castrum. Tercia vero die exierunt et venerunt ad quamdam urbem, cui nomen Marra, que illic erat prope illos. Erant autem ibi multi Turci congregati et Saraceni ab Aleph civitate et ab omnibus urbibus et castris que circa illam sunt. Exierunt ergo barbari[4] contra illos ad bellum nostrique estimantes luctari cum illis preliando, coegerunt[5] eos in fugam, et tamen reversi per totum diem invadebant nostros adinvicem ; et usque ad vesperam perduravit illa invasio. Aestus namque erat immensus ; nequibant jam nostri sufferre tantam sitim, quoniam nullatenus ad bibendum invenire[6] aquam poterant. Voluerunt[7] tamen ad illorum castrum secure redire. Pro illorum enim peccatis Suriani et minuta[8] gens nimio pavore correpti mox ceperunt viam carpere[9] retrorsum. Ut autem Turci viderunt illos retrocedentes, statim ceperunt illos persequi et victoria illis ministrabat vires, multi namque ex nostris reddiderunt animas Deo, cujus amore illic congregati fuerant. Hec occisio facta est vo die[10] in mense julio. Reversi sunt autem Franci illi, qui remanserant, in suum castrum et fuit ibi Raimundus cum sua gente per plures dies.

  1. incolas C.
  2. conservaverunt B, C², C³.
  3. his peractis C.
  4. ergo barbari omis dans C.
  5. miserunt C.
  6. invenire ibi B.
  7. nolueruntque secure redire ad castrum suum C.
  8. inimica .
  9. capere A², C¹.
  10. quinta feria C.