lio[1] quia nondum auderent intrare in paganorum terram, eo quod valde in estivo tempore est[2] arida et inaquosa ; ideoque acceperunt terminum attendendum ad kalendas novembris. Denique divisi sunt seniores et unusquisque profectus est in terram suam, donec esset terminus eundi[3], feceruntque principes preconari per universam urbem ut si forte aliquis egens illic adesset et auro et argento careret, conventione facta cum illis remanere si vellet, ab eis cum gaudio retentus esset.
Erat autem ibi quidam miles de exercitu comitis Sancti Egidii, cui nomen Raimundus Piletus ; hic plurimos retinuit homines, milites et pedites. Egressus est ille cum collecto exercitu et viriliter introiit in Saracenorum terram et profectus est ultra duas civitates et pervenit ad quoddam castrum cui nomen Talamannia. Habitatores castri, scilicet Suriani, confestim sua sponte se tradiderunt[4] ei cumque omnes essent ibi fere per viii dies, nuncii venerunt ad eum[5] dicentes : « Quoniam hic prope nos est castrum Saracenorum multitudine plenum. » Ad hoc castrum ilico ierunt[6] Christi milites peregrini et undique invaserunt illud[7] quod continuo ab illis captum est Christi adjutorio[8]. Apprehenderunt