Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/200

Haec pagina emendata est

Turci autem qui stabant in pane maris, videntes quod non possent sufferre amplius, miseront ignem in herbam, ut videntes illi qui erant in tentoriis fugerent. At illi, cognoscentes illud signum, arripuerunt omnia honorabilia spolia et fugerunt. Nostri vero paulatim militabant[1] ubi maxima virtus eorum erat, scilicet ad tentoria illorum. Dux Godefridus et Flandrensis cornes et Hugo Magnus equitabant juxta aquam ubi virtus illorum erat. Isti primitus, signo crucis muniti, unanimiter invaserunt illos. Videntes hoc, alie actes simili modo invaserunt illos ; exclamaverunt autem Perse et Turci ; nos itaque, invocantes Deum vivum et verum, equitavimus contra illos et in nomine Ihesu Christi et Sancti Sepulchri incepimus bellum et Deo juvante devicimus eos.

Turci vero tremefacti arripuerunt fugam nostrique illos persequebantur juxta tentoria ; itaque milites Christi magis amabant persequi illos quam ulla spolia querere et persecuti sunt illos usque ad pontem Farreum[2] ac deinde usque ad castellum Tancredi. Illi vero dimiserunt ibi papiliones suos et aurum et argentum et multa ornamenta, oves quoque et boves, equos et mulos, camelos et asinos, frumentum et vinum, farinam et alla multa que nobis erant necessaria. Hermenii et Suriani qui habitabant in illis partibus, audientes nos superasse Turcos, cucurrerunt ad monta-

  1. equitabant paulatim  ; equitabant .
  2. Ferreum .