Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/198

Haec pagina emendata est

tinus preconari faceret omnem exercitum redire, sciens Turcos amisisse bellum.

Continuo Curbaram cepit paulatim redire[1] retro contra montaneam nostrique paulatim persequebantur illos. Denique divisi sunt Turci : una pars ivit contra mare et alii steterunt illic, putantes nostros includere inter se. Videntes hoc nostri, fecerunt similiter. Illic fuit ordinata acies septena ex acie ducis Godefridi et comitis Nortmannie et caput illius fuit Reinaldus[2]. Hanc miserunt obviam Turcis qui veniebant a mari. Turci autem preliati sunt cum illis et sagittando multos occiderunt ex nostris ; ordinate sunt autem alie[3] turme a flumine usque ad montaneam quod distat per ii milliaria.

Ceperunt vero turme ex utraque parte exire nostrosque undique circumcingere jaculando, sagittando, vulnerando. Exibant quoque de montaneis innumerabiles exercitus, habentes equos albos, quorum vexilla omnia erant alba. Videntes itaque nostri hunc exercitum, ignorabant penitus quid hoc esset et qui essent, donec cognoverunt esse adjutorium Christi, cujus ductores fuerunt sancti Georgius, Mercurius et Demetrius. Haec verba credenda sunt quia plures ex nostris viderunt.

  1. retro cedere C¹, C².
  2. extitit Reinaldus de Belvaco .
  3. aliae vero (autem B, C³) turmae ordinaverunt C (ordinatae sunt B, C³).