Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/196

Haec pagina emendata est

fuit Rotbertus Nonmannus cum sui militibus[1] ; in quarta fuit Podiensis episcopus, portans secum lanceam Salvatoris, cum sua gente et cum exercitu Raimundi comitis Sancti Egidii, qui remansit sursum custodire castellum pro timoré Turcorum, ne descenderent in civitatem ; in quinta acie fuit Tancredus, marchisi filius, cum sua gente ; in sexta etenim fuit vir sapiens Boamundus cum sua milicia. Episcopi nostri et presbiteri et clerici ac monachi, sacris vestibus induti, nobiscum exierunt cum crucibus, orantes et deprecantes Dominum[2] ut nos salvos faceret et custodiret et ab omnibus malis eriperet. Alii stabant super murum porte, tenentes sacras cruces in manibus suis signando et benedicendo[3] nos. Ita nos ordinati[4] et signo crucis protecti, exivimus per portam que est ante Machumariam.

Postquam Curbaram vidit Francorum acies tam pulchre ordinate exire unam post aliam, dixit : « Sinite eos exire ut melius eos habeamus in potestate nostra. » Postquam vero fuerunt foris de urbe[5] viditque Curbaram ingentem Francorum gentem, valde timuit. Mox mandavit suo amiralio, qui omnia habebat in custodia ut, si illevideret ignem accensum in capite hostis, pro-

  1. electis militibus C¹, C².
  2. Deum et Dominum .
  3. signantes ac benedicentes C¹, C².
  4. signati .
  5. fuerunt omnes foras urbem C¹, C².