Turci, nihil possint hic reperire. » Voluissent noluissent[1], nostri reversi sunt retrorsum, dolentes amarissime usque ad mortem ; fueruntque mortui multi ex peregrinis, languentes nec valentes fortiter miliciam sequi, remanebantque morientes in via. Omnes vero alii reversi sunt Constantinopolim.
[28.] Nos[2] igitur auditis[3] sermonibus illius qui nobis Christi revelationem[4] retulit per verba apostoli, statim festinantes pervenimus ad locum in sancti Petri ecclesia quem ille demonstraverat et foderunt ibi xiii[5] homines a mane usque ad vesperam sicque homo ille invenit lanceam sicut indicaverat ; et acceperunt illam cum magno gaudio et timore fuitque orta immensa leticia in tota urbe.
Ab illa hora accepimus inter nos consilium belli. Porro statuerunt omnes majores nostri consilium quatinus nuncium mitterent ad inimicos Christi Turcos qui per aliquem interpretem interrogaret eos, securo eloquio dicens quamobrem superbissime in Christianorum introissent terram et cur castrametati sint[6] et quare Christi servos occidant et conquassent. Cumque jam finis esset dictis, invenerunt quosdam viros, Petrum scilicet Heremitam et Herluinum illisque dixe-