caballorum et camelorum et asinorum atque boum seu bufalorum sicca decoquebant et manducabant. Istas et multas anxietates ac angustias[1], quas nominare nequeo, passi sumus pro Christi nomine et Sancti Sepulcri via deliberanda ; tales quoque tribulationes et fames ac timores passi sumus per xxvi dies.
[27.] Imprudens itaque Stephanus Carnotensis comes, quem omnes nostri majores elegerant ut esset ductor nostrorum, maxima se finxit deprimi infirmitate priusquam Antiochia esset capta turpiterque recessit in aliud castrum quod vocatur Alexandreta. Nos itaque cotidie prestolabamur eum quatinus subveniret nobis in adjutorio, qui eramus inclusi in urbe, salutifero carentes auxilio. At ille, postquam audivit gentem Turcorum circumcingentem et obsidentem nos, latenter ascendit super proximam montaneam que stabat prope Antiochiam viditque innumerabilia tentoria, vehementique captus timore, recessit fugitque festinanter[2] cum suo exercitu. Veniens autem in suum castrum, exspoliavit illud et celeri cursu retro vertit iter[3].
Postquam vero venit obviam imperatori[4] ad Philomenam, seorsum vocavit eum secreto dicens : « Scias revera quoniam capta est Antiochia, et[5] castrum minime