diu hec pati, quoniam qui habebat panem[1], non licebat ei manducare et qui habebat aquam[2], non licebat[3] bibere, fecerunt murum inter nos et ipsos petra et calce et edificaverunt castellum et machinas, ut securi essent. Pars autem Turcorum remansit in castello agendo nobiscum bellum, alia vero pars hospitata erat prope castellum in una valle.
Nocte quippe superveniente, ignis de celo apparuit ab occidente veniens et appropinquans cecidit intra Turcorum exercitus, unde mirati sunt et nostri et Turci. Mane autem facto, tremefacti Turci fugerunt omnes pariter pro ignis timore ante domini Boamundi portam illicque hospitati sunt ; pars vero que erat in castello, agebat bellum cum nostris die noctuque sagittando, vulnerando occidendo ; alia autem pars undique obsedit civitatem ita ut nullus nostrorum civitatem auderet exire aut intrare nisi nocte et occulte. Ita vero eramus obsessi et oppressi ab illis[4], quorum numerus fuit innumerabilis.
Isti autem[5] profani et inimici Dei ita tenebant nos inclusos in urbe Antiochie ut multi mortui fuerint fame, quoniam parvus panis vendebatur uno bisantio ; de vino non loquar ; equinas namque carnes aut asininas manducabant et vendebant ; vendebant quoque gallinam xv solidis, ovum duobus solidis, unam nucem uno denario. Omnia enim valde erant cara : folia fici, vitis et cardui omniumque arborum coquebant et manducabant, tantam famem[6] immensam habebant. Alii coria