se de Turcorum invasione tam prudenter ut in ipsa die duos Turcos straverit super aditum muri, cesis hastis : nam tres haste detruncate sunt illi illa[1] die in manibus suis[2] ; illi vero acceperunt capitalem sentenciam. Erat nomen illi Hugo Insanus[3], de exercitu Gosfredi de Monte Scabioso[4].
Videns autem vir venerabilis Boamundus quia nullatenus posset conducere gentem sursum in castellum[5] ad bellum — nam qui erant inclusi in domibus timebant, alii fame, alii timore Turcorum — iratus est valde jussitque confestim mitti ignem per urbem in illa parte in qua erat Cassiani palatium. Quod videntes illi qui erant in civitate, dereliquerunt domos et omnia que habebant fugiebantque, alii in castellum[6], alii ad portam comitis Sancti Egidiis, alii ad portam ducis Godefridi, unusquisque ad suam gentem. Tunc nimia tempestas venti subito surrexit, ita ut nemo posset se regere rectum. Boamundus itaque vir sapiens contristatus est valde, timens pro ecclesia Sancti Petri et Sancte Marie aliisque ecclesiis[7]. Hec ira duravit ab hora tercia usque in mediam noctem fueruntque cremate fere ii milia ecclesiarum et domorum. Veniente autem media nocte statim omnis feritas ignis cecidit.
Itaque Turci habitantes in castello intra urbem bellabant nobiscum diu noctuque et nichil aliud disseparabat nos nisi arma. Videntes hoc nostri quod non possent