dita in terra. Iterum cum essemus ita ut superius diximus, venit sanctus Andreas rursus, dicens et : « Quare non abstulisti lanceam de terra, ut ego tibi praecepi ? Scias revera quia quicunque hanc lanceam portaverit in bello nunquam ab hoste superabitur. »
Petrus vero continuo revelavit mysterium apostoli hominibus nostris. Populus autem non credebat, sed prohibebat dicens : « Quomodo possumus hoc credere ? » Omnino enim erant paventes et protinus mori putabant. Accessit itaque ille et juravit hoc totum veracissimum esse quoniam et sanctus Andreas bis in visione apparuerat eique dixerat : « Surge, vade et dic populo Dei ne timeat, sed firmiter toto corde credat in unum verum Deum eruntque ubique victuri et infra v dies mandabit eis Dominus talem rem unde leti et gavisi manebunt et, si certare voluerint, mox ut exierint unanimiter ad bellum, omnes inimici eorum vincentur et nemo stabit contra illos. » Audientes itaque quod[1] inimici eorum ab eis omnino essent vincendi, protinus ceperunt sese vivificare et confortabant se adinvicem dicentes : « Expergiscimini et estote ubique fortes et prudentes, quoniam in proximo erit nobis Deus in adjutorium et erit maximum refugium populo suo, quem respicit in merore manentem. »
[26.] Turci denique, qui erant seorsum in castello, undique tam mirabiliter coangustabant nos, ut quadam die incluserint tres milites ex nostris in turrim que erat ante eorum castellum. Exierant namque gentiles et irruerant super illos tam acriter ut nequirent sufferre pondus eorum. Duo ex militibus exierunt de turri vulnerati et tercius per totum diem viriliter defendebat
- ↑ quod inimici eorum ab eis omnino essent vincendi omis dans C¹.