Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/168

Haec pagina emendata est

utique[1] misera sum te secuta ab Aleph urbe pulcherrima, in qua speculando atque ingeniose rimando[2] respexi in celorum astra et sagaciter scrutata sum plánetas et duodecim signa sive sortes innumeras. In eis omnibus reperi quoniam gens christiana nos ubique est devictura ideoque de te timeo valde, nimis mesta, ne ex te remaneam orbata. »

Dixit illi Curbaram : « Mater carissima, dic mihi omnia que in corde meo sunt incredula. » Que respondens[3] ait : « Hoc, carissime, libenter faciam, si sciero ea que tibi sunt incognita[4]. » Cui ille dixit : « Non sunt igitur Boamundus et Tancredus Francorum dii et non eos liberant de inimicis suis et quod[5] ipsi manducant in uno quoque prandio ii milia vaccas et iv milia porcos. » Respondit mater : « Fili carissime[6], Boamundus et Tancredus mortales sunt sicut alii omnes, sed Deus eorum valde diligit eos pre omnibus aliis et virtutem preliandi dat eis pre ceteris ; nam Deus illorum, omnipotens est[7] nomen ejus, qui fecit celum et terram et fundavit maria et omnia que in eis sunt, cujus sedes in celo[8] parata in eternum, cujus potestas ubique est metuenda. » Ait filius : « Si ita est causa, cum eis preliari non desinam. » Itaque audiens mater ejus quod nullo modo acquiesceret consiliis suis, mestissima recessit retrorsum in Aleph, deferens secum cuncta spolia que conducere potuit.

[23.] Tercia vero die armavit se Curbaram et maxi-

  1. itaque A², A³, C¹, C³.
  2. ingenio servando A², A³, C¹.
  3. respondens omis dans A¹.
  4. incredula A², A³.
  5. non ipsi A², A³, C.
  6. karissime .
  7. est omnipotens .
  8. in celo est A³, B, C³.