Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/154

Haec pagina emendata est

Hec omnia gesta sunt iiia die[1] intrante mense junio, va feria, iiia nonas junii. Omnes namque platee civitatis jam undique erant plene cadaveribus mortuorum, ita ut nemo posset[2] ibi esse pre nimis fetoribus ; nullus vero poterat ire per semitam civitatis nisi super cadavera mortuorum.


[NARRATIO NONA]

[21.] Curbaram[3] princeps milicie soldani Persie, dum adhuc esset Corrozanum, quotiens Cassianus ammiralius Antioche legationem ei misit[4] quo sibi succurreret in tempore opportuno, quoniam gens fortissima Francorum eum impeditum graviter obsidebat in Antiochia et, si adjutorium ei impenderet, urbem Antiochiam[5] illi traderet aut eum maximo munere ditaret[6] ; cumque jam habuisset maximum exercitum Turcorum, ex longo collectum tempore, et licentiam occidendi Christianos accepisset a calipha, illorum apostolico, ilico inchoavit iter longe vie Antiochie.

Hierosolymitanus ammiralius in adjutorium cum suo exercitu venit ; rex Damasci illuc venit cum maxima gente ; idem vero Curbaram congregavit innumeras gentes paganorum, videlicet Turcos, Arabes, Saracenos, Publicanos, Azimitas, Curtos, Persas, Agulanos[7] et

  1. tertia die omis dans A², A³, C.
  2. posset sufferre A¹, B.
  3. C[urbaram], initiale en rouge dans A² ; alinéa dans A³.
  4. quantocius misit ad eum legationem C.
  5. Antiochenam A¹, A³, B, C.
  6. aut eum maximo munere ditaret omis dans A¹.
  7. Angulanos C², C³.