Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/130

Haec pagina emendata est

Videntes autem alie acies quod vexillum Boamundi tam honeste esset ante alios delatum, illico redierunt retrorsum ; nostrique unanimiter invaserunt Turcos, qui omnes stupefacti arripuerunt fugam ; nostri itaque persecuti sunt illos et detruncaverunt usque ad Pontem Farreum[1]. Reversi sunt autem Turci festinanter in castrum suum acceperuntque omnia que ibi reperire potuerunt totumque castrum spoliaverunt miseruntque ignem et fugerunt. Hermenii et Surani[2], scientes Turcos omnino perdidisse bellum, exierunt et excubaverunt per arta loca et occiderunt et apprehenderunt[3] multos ex eis.

Superati sunt itaque Deo annuente in illa die inimici nostri. Satis vero recuperati sunt nostri de equis et de aliis multis que erant illis valde necessaria et c capita mortuorum detulerunt ante portam civitatis, ubi legati ammirati[4] Babilonie castrametati fuerant, qui mittebantur senioribus. Illi qui remanserant in tentoriis, tota die preliati sunt cum illis qui erant in civitate ante iii portas civitatis. Factum est hoc bellum in die Martis ante caput jejunii, vo idus februariis, favente[5] domino nostro Ihesu Christo qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus[6] per immortalia secula seculorum. Amen.


  1. ferreum A², A³, C¹.
  2. Suriani B, C².
  3. apprehenderunt omis dans A², A³.
  4. admirati A², A³ ; admiralii C.
  5. regnante A², A³, C.
  6. Deus omis dans A¹.