Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/118

Haec pagina emendata est

[NARRATIO SEXTA]

[14.] Turci[1] denique, inimici Dei et sancte christianitatis, qui erant intus in custodia civitatis Antiochie, audientes dominum Boamundum et Flandrensem comitem in obsessione non esse, exierunt de civitate et audacter veniebant preliari nobiscum, insidiantes undique in qua parte obsidio esset languidior, scientes illos[2] prudentissimos milites foris esse, inveneruntque quod in una Martis die possent obsistere nobis et ledere.

Venerunt quoque[3] iniquissimi barbari nocte[4] et irruerunt vehementer super nos et incautos occiderunt multos ex nostris militibus et peditibus. Episcopus quoque Podiensis in illa amara die perdidit suum senescalcum[5] conducentem et regentem suum vexillum et, nisi esset flumen quod erat inter nos et illos, sepius invasissent nos atque maximam lesionem fecissent in nostram gentem.

Egrediebatur tunc vir prudens Boamundus cum suo exercitu de terra Saracenorum venitque in Tancredi montanam, cogitans an forte ibi valeret invenire aliquid quod potuisset deferri, nam totam terram in expendio miserant : alii quippe invenerant, alii vero vacui

  1. [T]urci, initiale en rouge dans A² ; alinéa dans A³ et en marge, d’une main postérieure : 6.
  2. illos omis dans A¹, A³, C.
  3. vero A¹, B, C.
  4. caute A¹, B.
  5. senescallum  ; seneschallum .