Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/116

Haec pagina emendata est

todire hostem[1]. Boamundus denique dixit : « Seniores et prudentissimi milites, si vultis et bonum[2] vobis videtur, ego ero cum Flandrensi comite iturus cum eo. »

Celebratis itaque gloriosissime sollemnitatibus Nativitatis, in die lune[3], ii scilicet feria, egressi sunt illi et alii plus quam xx milia militum et peditum ac sani et incolumes intraverunt terram Saracenorum. Congregati quippe erant multi Turci et Arabes et Saraceni ab Jerusalem et Damasco et Aleph et ab aliis regionibus, qui veniebant fortitudinem Antiochie dare ; audientes itaque isti Christianorum gentem conductam esse in illorum terram, illico preparaverunt se ad bellum contra Christianos atque summo diluculo venerunt in locum ubi gens nostra erat in unum diviseruntque se barbari et fecerunt duas acies, unam ante et aliam retro, cupientes ex omni parte circumcingere nos. Egregius itaque comes Flandrensis, undique regimine fidei signoque crucis, quam fideliter cotidie bajulabat, armatus, occurrit illis una cum Boamundo, irrueruntque nostri unanimiter super illos, qui statim arripuerunt fugam et festinanter verterunt retro scapulas, ac mortui sunt ex illis plurimi nostrique ceperunt equos eorum et alia spolia, alii vero, qui vivi remanserunt, velociter fugerunt et in iram[4] perditionis abierunt ; nos autem revertentes cum magno tripudio, laudavimus et magnificavimus trinum et unum Deum, qui vivit et regnat nunc et in evum. Amen.

  1. hostes A², C¹, C³.
  2. et honestum et bonum B.
  3. lunae omis dans A², A³.
  4. et viam .