Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/108

Haec pagina emendata est

Nos autem, qui remansimus, exeuntes inde, intravimus in diabolicam montanam, que tam erat alta et angusta ut nullus nostrorum auderet per semitam, que in monte patebat, ante alium preire ; illic precipitabant se equi et unus[1] saumarius precipitabat alium. Milites ergo stabant undique tristes ; feriebant[2] se manibus pre nimia tristitia et dolore, dubitantes quid facerent de semetipsis et de suis armis ; vendentes[3] suos clipeos et loricas optimas cum galeis solummodo propter iii aut v denarios vel prout quisque poterat habere ; qui autem vendere nequibant, gratis a se jactabant et ibant.

Exeuntes igitur de exsecrata[4] montana, pervenimus ad civitatem que vocatur Marasim. Cultores vero illius civitatis exierunt obviam nobis letantes et deferentes maximum mercatum illicque habuimus omnem copiam exspectando[5] donec veniret dominus Boamundus. Venerunt itaque nostri milites in vallem in qua regalis civitas Antiochia sita est, que est caput tocius Syrie quamque dominus Jhesus Christus[6] tradidit beato Petro, apostolorum principi quatinus eam ad cultum sancte fidei revocaret, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus[7] per omnia secula seculorum. Amen.

  1. unusquisque .
  2. feriebantque C.
  3. vendebant ergo A², A³ ; autem C.
  4. execrata A¹, B ; execrabili C.
  5. expectantes A², C.
  6. Christus omis dans A², A³, C².
  7. Deus omis dans A², A³, C².