Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/106

Haec pagina emendata est

Sequenti nocte audivit Boamundus quod Turci qui fuerant in obsessione civitatis frequenter precederent nos ; mox preparavit se solummodo cum militibus quatinus illos undique expugnaret, sed illos invenire non potuit.

Deinde venimus ad quamdam urbem nomine Coxon, in qua erat maxima ubertas omnium bonorum que nobis erant necessaria. Christiani igitur, videlicet alumni urbis illius, reddiderunt se statim nosque fuimus ibi optime per iii dies et illic maxime sunt recuperati nostri[1].

Audiens itaque Raimundus comes[2] quod Turci qui erant in custodia Antiochie discessissent, in suo invenit consilio quod mitteret illuc aliquos ex suis militibus qui eam diligenter custodirent ; tandem elegit illos quos legare voluit, videlicet Petrum de Castellione vicecomitem, Willelmum de Monte Pislerio, Petrum de Roasa, Petrum Raimundum de Pul cum d militibus. Venerunt itaque in vallem prope Antiochiam ad quoddam castrum Publicanorum illicque audierunt Turcos esse in civitate eamque fortiter defendere preparabant[3]. Petrus de Roasa divisit se ibi ab aliis et proxima nocte transivit prope Antiochiam intravitque vallem de Rugia et invenit Turcos et Saracenos et preliatus est cum eis et occidit multos ex eis et alios persecutus est valde. Videntes hoc Hermenii habitatores terre illius, illum scilicet[4] fortiter superasse paganos, continuo reddiderunt se ; ipse vero cepit[5] Rusam[6] civitatem et plurima castra.

  1. nostrorum multi A², A³, C³.
  2. comes de Sancto Egidio A³, B.
  3. properabant A², A³ ; preparatos C.
  4. scilicet omis dans A¹ et B.
  5. coepit A, B, C.
  6. Rusam omis dans B.