Pagina:Histoire anonyme de la première croisade, trad. Bréhier, 1924.djvu/102

Haec pagina emendata est

que, in unum congregati, properaverunt[1] ad[2] bellum contra christianos. Appropinquantibus itaque nostris et pugnantibus[3], dederunt inimici nostri fugam revertentes in urbem celeri gressu. Tancredus vero[4] miles Christi pervenit laxatis loris et castrametatus est ante portam urbis.

Ex alia igitur parte venit Balduinus[5] comes cum suo exercitu postulans[6] Tancredum[7] quatinus eum amicissime in societatem civitatis dignaretur suscipere ; cui ait Tancredus : « Te omnimodo in hac societate denego. » Nocte itaque superveniente, omnes Turci tremefacti fugam una arripuerunt. Exierunt denique habitatores civitatis sub illa noctis obscuritate, clamantes excelsa voce : « Currite, invictissimi Franci, currite, quia Turci expergefacti vestro timore omnes pariter recedunt[8]. »

Orta autem die, venerunt majores civitatis et reddiderunt sponte civitatem, dicentes illis qui super hoc litigabant adinvicem : « Sinite modo, seniores, sinite, quia volumus et petimus dominari et regnare super nos illum qui heri tam viriliter pugnavit cum Turcis. » Balduinus itaque, mirificus comes, altercabatur et litigabat cum Tancredo, dicens : « Intremus simul et spoliemus civitatem et qui plus potuerit habere, habeat, et qui poterit capere, capiat. » Cui[9] fortissimus Tancredus dixit : « Absit hoc a me. Ego namque christianos nolo exspoliare[10] ; homines hujus civitatis elegerunt me dominum super se meque habere[11] desiderant. » Tandem nequivit vir fortis Tancredus diu luctari cum Balduino comite[12] quia illi magnus erat exercitus ; tamen volens

  1. venerunt A², A³ ; inierunt C.
  2. ad omis dans C.
  3. repugnantibus A², A³.
  4. vir prudens atque honorabilis miles B.
  5. vir inclitus comes Balduinus A¹, B.
  6. postulans et deprecans B.
  7. Tancredum acerrimum militem B.
  8. recesse-runt  ; recederunt B.
  9. Cui obstans B
  10. ego namque christianos nolo exspoliare omis dans A³.
  11. habere dominum A², A³.
  12. doctissimo comite B.