et pro penuria equorum erant nobis boves loco caballorum et pro nimia necessitate succedebant nobis capri et multones ac canes ad portandum.
Interea cepimus intrare in terram optimam plenam corporalibus alimentis et deliciis omnibusque bonis ac deinceps appropinquavimus Iconio. Habitatores vero terre illius suadebant et admonebant nos nobiscum ferre utres plenos aqua, quia illic in itinere diei unius est maxima penuria aque. Nos vero ita fecimus donec pervenimus ad quoddam flumen ibique hospitati sumus per ii dies ; et ceperunt autem cursores nostri ante ire, donec pervenerunt ad Erachiam, in qua erat Turcorum nimia congregatio exspectans et insidians quomodo posset Christi militibus[1] nocere[2]. Quos Turcos Dei omnipententis milites invenientes, audacter invaserunt ; superati itaque sunt inimici nostri in die illa[3] tamque celeriter fugiebant quam sagitta fugit emissa ictu valido corde[4] et arcu[5]. Nostri igitur intraverunt statim in civitatem ibique mansimus per iv dies.
Illic divisit se ab aliis Tancredus Marchisi filius et Balduinus comes[6], frater ducis Godefridi, simulque intraverunt vallem de Botrenthrot. Divisit quoque se Tancredus et venit Tarsum[7] cum suis militibus. Exierunt denique Turci de urbe et venerunt obviam eis at-