Haec pagina emendata est
cap. 2.
19
Πρὸς Ἀσκληπιὸν λόγος καθολικός.
Hermetis Trismegisti
ad Asclepium sermo universalis.
Omne quod movetur, o Asclepi, nonne in aliquo movetur et ab aliquo?
Ascl. Maxime.
Herm. Nonne necessarium est, maius esse id in quo quid movetur eo quod movetur?
Ascl. Necessarium.
Herm. Validius ergo movens est quam motum?
Ascl. Validius.
Herm. Contrariam ergo naturam habere necesse est id in quo quid movetur ei quod movetur?