minavi iis sapientiae sermones et alti sunt ambrosia aqua. vespere autem facto et solis splendore iam occidente toto, iussi eos gratias deo agere. et completa gratiarum actione unusquisque rediit in proprium cubile. ego vero beneficentiam Poemandri descripsi in me ipso, et repletus iis, quac volueram, laetatus sum valde. factus est enim corporis somnus animae sobrietas, et compressio oculorum vera visio, et silentium meum gravidum bono, et sermonis prolatio germina bonorum. hoc autem accidit mihi, qui accepi a mente mea, hoc est a Poemandro domino verbi, unde ipse divino afflatus spiritu, veritatis compos effectus sum. proplerea do ex animo et ex viribus totis laudem patri deo.
Sanctus deus pater universorum; sanctus deus, cuius consilium ad finem deducitur a propriis potentiis; sanctus deus, qui cognosci