Pagina:Hermetis Trismegisti Poemander (1854).djvu/35

Haec pagina emendata est
cap. 1.
11
Ποιμάνδρης

praeditus se ipsum immortalem, et caussam mortis amorem corporis, et omnia entia.

Hoc cum dixisset, providentia per fatum et harmoniam mistiones effecit et generationes constituit. et multiplicata sunt in suo genere omnia. et qui recognovit se ipsum venit in superaffluens bonum, qui vero amavit per amoris errorem corpus, is manet in tenebris errans, sensibiliter patiens ea quae sunt mortis. Quid tantum errant, dixi ego, ignari, ut priventur immortalitate? Videris, inquit, o tu, sollicitus non fuisse eorum quae audisti. nonne dixi tibi ut intelligas? Intelligo, inquam, et recordor; et simul gratias ago tibi. Si percepisti, inquit, dic mihi, cur digni sunt morte qui in morte sunt? Quoniam anteit proprium corpus lugubris umbra, ex qua est