Pagina:Hermetis Trismegisti Poemander (1854).djvu/33

Haec pagina emendata est
cap. 1.
9
Ποιμάνδρης

et cupio audire. ne excurras. et Poemander dixit: Sed sile, non enim adhuc libi explicavi primum sermonem. Ecce sileo, dixi ego.

Facta igitur, ut dixi, septem horum genitura tali modo. femineus enim erat aër, aqua salax. ex igne maturitatem, ex aethere vero spiritum accepit. et protulit natura corpora ad formam hominis. homo vero ex vita et luce factus est in animam et mentem, ex vita quidem in animam, ex luce vero in mentem. et remanserunt ita omnia membra sensibilis mundi usque ad finem circuitus principiornm et generum. audi tandem quem cupis sermonem audire. completa periodo solutum est universorum vinculum ex consilio dei. omnia namque animalia cum sint marifemina, solvebantur simul cum homine.