Pagina:Hermetis Trismegisti Poemander (1854).djvu/29

Haec pagina emendata est
cap. 1.
5
Ποιμάνδρης

femina existens, vita et lux cum sit, parturiit verbo aliam mentem opificem, quae deus ignis et spiritus existens effecit rectores quosdam septem, in circulis continentes sensibilem mundum. et regimen illorum fatum vocatur.

Exiliit statim ex deorsum latis elementis dei verbum in purum naturae opificiam, et unitum est opifici menti; consubstantialis enim erat. et relicta sunt ratione carentia deorsum lata naturae elementa, ut essent materia tantum. mens vero opifex simul cum verbo, complectens circulos et versans impetu, revolvit sua opificia, permisitque ut revolverentur a principio indefinito in interminatum finem. incipiunt enim semper ubi desinurit. horum vero circulatio, prout vult mens, ex deorsum latis elementis animalia protulit irrationalia; neque enim praebuit rationem; aër vero volatilia tulit, aqua vero natantia; et segregata sunt ab se invicem terra et aqua, prout vo-