Pagina:Hermetis Trismegisti Poemander (1854).djvu/27

Haec pagina emendata est
cap. 1.
3
Ποιμάνδρης

indicibilem, Ingubrem. inde vox ex ipsa inarticulata emittebatur, ut suspicarer vocem esse lucis. ex luce vero verbum quoddam sanctum conscendit ipsam naturam, et ignis sincerus exiliit ex humida natura sursum in sublime. levis autem erat et acutus atqne efficax. et aër, et ipse levis, secutus est spiritum ascendentem usque ad iguem a terra et aqua, ut videretur ab ipso suspendi. terra vero et aqua remanseruut in se commista, ut non cernerentur ab aqua. movebanturque ob illatum spirituale verbum ad auditum.

Tunc Poemander ad me: Inteliexistine hoc spectaculum quid sibi velit? Et cognoscam, inquam ego. Lux illa, inquit, ego sum mens, tuus deus, qui est ante humidam naturam, quae ex tenebris apparuit. illud vero ex mente lucidum verbum, filius dei. Quid ergo? inquam. Sic nosce. qnod in te videt et audit verbum est do-

1*