Pagina:Hermetis Trismegisti Poemander (1854).djvu/26

Haec pagina emendata est
2
cap. 1.
Ποιμάνδρης

cere et cognoscere? aio ego: Tu vero quis es? Ego equidem, inquit, sum Poemander, mens eius qui dominus est, novi quid velis et tecum sum ubique. dico ego: Discere volo entia et intelligere eorum naturam et cognoscere deum. hoc, dixi, audire volo. inquit mihi rursus: Habe mente tua quaecunque vis discere, ego te docebo.

Cum hoc dixisset mutatus est forma, et illico cuncta mihi aperta sunt momento, et cerno spectaculum indefinitum, omnia videlicet in lucem conversa suaviorem et hilarem, et haec videns laetatus sum, et paulo post tenebrae deorsum latae in parte factae sunt horribiles et tristes, oblique terminatae; ut imaginarer me vidente mutari tenebras in humidam quandam naturam ineffabiliter turbatam, et fumum reddentem tamquam ab igne, et sonum quendam resonantem