Pagina:Hermetis Trismegisti Poemander (1854).djvu/23

Haec pagina emendata est
XIX
E praefatione Patricii.

tantium partim etiam non extantium, quae omnia nos in unum contulimus volumen, simul cum iis pauculis, quae tum apud Cyrillum, libris contra Iulianum, tum apud Suidam reperimus; et iuxta nostra illa exemplaria plus quam mille quadraginta loca tum in Ficinianis, tum in Stobaeanis et Candallianis emendavimus. quae lectionum varietas necessitatem nobis imposuit, ut omnes novo labore verteremus. sed et ordinem libellorum mutavimus, ita ut materierum sequella magis sit connexa, et scientifica magis appareat.

.... Videtur autem Hermes hic Trismegistus coëtaneus quidem fuisse Mosy, sed paulo senior. scribit n. Eusebius in Chronico, anno Armei Aegypti regis primo, Cath filium Trismegisti floruisse. is autem annus ante Mosis obitum vigesimus circiter fuit. apparebit autem ex hisce Hermetis tum libellis tum fragmentis pia quaedam erga Deum philosophia, fidei dogmatibus ut plurimum consona. apparebit quoque graecas philosophias omnes, Pythagoream, Platonicam in divinis ac morum dogmatibus, Aristotelicam autem et Stoicam in physicis, et medicinae etiam prima principia, et ex his et ex aliis qui perierunt eius libris fuisse desumptas. quamobrem longe satius et christianis hominibus consultius et utilius longe futurum esse, si Hermetis dogmata potius quam Aristotelica, quae ubique magna scatent impietate, in scholis publicis et monachorum Aristoteli nimium addictorum coenobiis aliquando legantur. quod ut comodius fieri queat, libellos iuxta materireum uti diximus sequellam ac seriem in ordinem redegimus.